Liber Sapientiae*

Caput 17: 4

neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personae tristes apparentes pavorem illis praestabant
(* Traductions européennes)

Glose

Neque enim.Semper enim tenebras comitatur horror: et quanto minus discernit quis, quae circa se sunt, tanto magis metuit, undique adversa pavitans. Sic Aegyptii triduo maximas tenebras patiebantur, quas nec sol, nec stellae poterant illuminare, et unicunque jacebant, nimio terrore pavebant; quod autem dicit.Tristes personaseos terruisse, potuit fieri, ut daemones aliqua phantasmata ingererent, qui eos ad augmentum poenarum exterrerent. Persecutores quoque fidei et vertitatis, circumdant tenebrae peccatorum, quia ignorant solem justitiae, nec praedicatores illustrant eos fulgore doctrinae. Hos etiamsonitus descendens,id est comminatio coelestis perturbat, etpersonae tristes,id est daemones, quandoque torturi terrificant; nec tamen agunt fructuose poenitentiam: sed desperantes thesaurizant sibi iram in die judicii.